Liber Psalmorum 108
1 | in finem David psalmus | |
2 | Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est | |
3 | locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis | |
4 | pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam | |
5 | et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea | |
6 | constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius | |
7 | cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum | |
8 | fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter | |
9 | fiant filii eius orfani et uxor eius vidua | |
10 | nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis | |
11 | scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius | |
12 | non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius | |
13 | fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius | |
14 | in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur | |
15 | fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum | |
16 | pro eo quod non est recordatus facere misericordiam | |
17 | et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare | |
18 | et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius | |
19 | fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur | |
20 | hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam | |
21 | et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me | |
22 | quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me | |
23 | sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae | |
24 | genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum | |
25 | et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua | |
26 | adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam | |
27 | et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam | |
28 | maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur | |
29 | induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua | |
30 | confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum | |
31 | quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam |