Liber Psalmorum 3
1 | psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui | |
2 | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me | |
3 | multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius; diapsalma | |
4 | tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | |
5 | voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma | |
6 | ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me | |
7 | non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus | |
8 | quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti | |
9 | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua |