Liber Iob 6
1 | respondens autem Iob dixit | |
2 | utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera | |
3 | quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena | |
4 | quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me | |
5 | numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit | |
6 | aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem | |
7 | quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt | |
8 | quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus | |
9 | et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me | |
10 | et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti | |
11 | quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam | |
12 | nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est | |
13 | ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me | |
14 | qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit | |
15 | fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus | |
16 | qui timent pruinam inruet super eos nix | |
17 | tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo | |
18 | involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt | |
19 | considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper | |
20 | confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt | |
21 | nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis | |
22 | numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi | |
23 | vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me | |
24 | docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me | |
25 | quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere | |
26 | ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis | |
27 | super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum | |
28 | verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar | |
29 | respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate | |
30 | et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit |