Liber Thobis 4
1 | igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum | |
2 | dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe | |
3 | cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius | |
4 | memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo | |
5 | cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam circa me | |
6 | omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri | |
7 | ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini | |
8 | quomodo potueris ita esto misericors | |
9 | si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude | |
10 | praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis | |
11 | quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras | |
12 | fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam | |
13 | adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire | |
14 | superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio | |
15 | quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat | |
16 | quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias | |
17 | panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege | |
18 | panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus | |
19 | consilium semper a sapiente perquire | |
20 | omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant | |
21 | indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo | |
22 | et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum | |
23 | noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene |