Liber Psalmorum 51
1 | in finem intellectus David | |
2 | cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech | |
3 | quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate | |
4 | tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum | |
5 | dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma | |
6 | dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam | |
7 | propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma | |
8 | videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent | |
9 | ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua | |
10 | ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi | |
11 | confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum |