Liber Psalmorum 129
1 | De profundis clamavi ad te Domine | |
2 | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae | |
3 | si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit | |
4 | quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius | |
5 | speravit anima mea in Domino | |
6 | a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino | |
7 | quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio | |
8 | et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius |