- Audi benigne conditor

Academy of Gregorian Chant > Gregorian Chant repertoireAudi benigne conditor
DE    EN    FR   

Piece data

Hymnus

Title text

Audi benigne conditor,
nostras preces cum fletibus,
sacrata in abstinentia
fusas quadragenaria.

Piece text

S 2
Scrutator alme cordium,
infirma tu scis virium;
ad te reversis exhibe
remissionis gratiam.

Piece text

S 3
Multum quidem peccavimus,
sed parce confitentibus,
tuique laude nominis
confer medelam languidis.

Piece text

S 4
Sic corpus extra conteri
dona per abstinentiam,
ieiunet ut mens sobria
a labe prorsus criminum.

Piece text

S 5
Praesta, beata Trinitas,
concede, simplex Unitas,
ut fructuosa sint tuis
haec parcitatis munera.

Piece data 2

1. Texts
2. Notes
Mode : 2
Gregorius Magnus (?)
3. Links
4. Chant books
Antiphonale Monasticum , Moines de Solesmes, 1934 p.0337
Liber Hymnarius , 1983 p.048
5. Sources
6. Calendars
Calendarium Concilii Vaticani II
Tempus quadragesimae       ad Vesperas  
7. Editions