- Aeterne rex altissime

Academy of Gregorian Chant > Gregorian Chant repertoireAeterne rex altissime
DE    EN    FR   

Piece data

Hymnus

Title text

Aeterne rex altissime,
redemptor et fidelium,
quo mors soluta deperit,
datur triumphus gratiae.

Piece text

S 2
Scandis tribunal dexterae
Patris tibique caelitus
fertur potestas omnium
quae non erat humanitus.

Piece text

S 3
Ut trina rerum machina
caelestium, terrestrium
et inferiorum condita,
flectat genu iam subdita.

Piece text

S 4
Tremunt videntes angeli
versam vicem mortalium :
culpat caro, purgat caro,
regnat caro verbum Dei.

Piece text

S 5
Tu, Christe, nostrum gaudium,
manens perenne praemium,
mundi regis qui fabricam,
mundana vinces gaudia.

Piece text

S 6
Hinc te precantes quaesumus,
ignosce culpis omnibus
et corda sursum subleva
ad te superna gratia.

Piece data 2

1. Texts
2. Notes
Mode : 8
see also Cantus ID: g01596
3. Links
Data on the Cantus sites    Cantus Index    Cantus Manuscript Database (Univ. of Waterloo)
4. Chant books
Liber Hymnarius , 1983 p.092
Graduale Triplex , Moines de Solesmes, 1979 p.855
5. Sources
6. Calendars
Calendarium Concilii Vaticani II
7. Editions