- Hymnus - A solis ortus cardine

Academy of Gregorian Chant > Gregorian Chant repertoire Hymnus - A solis ortus cardine
DE    EN    FR   

Piece data

Hymnus

Title text

A solis ortus cardine
adusque terrae limitem
Christum canamus principem,
natum Maria Virgine.

Piece text

S 2
Beatus auctor saeculi
servile corpus induit,
ut carne carnem liberans
ne perderet quos condidit.

Piece text

S 3
Clausae parentis viscera
caelestis intrat gratia;
venter puellae baiulat
secreta quae non noverat.

Piece text

S 4
Domus pudici pectoris
templum repente fit Dei;
intacta nesciens virum
verbo concepit Filium.

Piece text

S 5
Enixa est puerpera
quem Gabriel praedixerat,
quem matris alvo gestiens
clausus Ioannes senserat.

Piece text

S 6
Feno iacere pertulit,
praesepe non abhorruit,
parvoque lacte pastus est
per quem nec ales esurit.

Piece text

S 7
Gaudet chorus caelestium
et Angeli canunt Deum,
palamque fit pastoribus
Pastor, Creator omnium.

Piece text

S 8
Iesu, tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna saecula.

Piece data 2

1. Texts
 
 
2. Notes
Mode : 3
3. Links
4. Chant books
Liber Hymnarius , 1983 p.022
5. Sources
6. Calendars
Calendarium Concilii Vaticani II
Tempus Nativitatis       ad Laudes  
7. Editions
Hymne de "Sedulius", POTHIER, Joseph. Revue de Chant grégorien, 1894, no.5, p. 67