- Hymnus - Dei fide qua vivimus

Academy of Gregorian Chant > Gregorian Chant repertoire Hymnus - Dei fide qua vivimus
DE    EN    FR   

Piece data

Hymnus

Title text

Dei fide, qua vivimus,
qua spe perenni credimus,
per caritatis gratiam
Christi canamus gloriam.

Piece text

S 2
Qui ductus hora tertia
ad passionis hostiam,
crucis ferens suspendia
ovem reduxit perditam.

Piece text

S 3
Precemur ergo subditi,
redemptione liberi,
ut eruat a saeculo
quos solvit a chirographo.

Piece text

S 4
Christum rogamus et Patrem,
Christi Patrisque Spiritum;
unum potens per omnia,
fove precantes, Trinitas.

Piece data 2

1. Texts
2. Notes
3. Links
4. Chant books
Liber Hymnarius , 1983 p.056
Gregorien.info - Partitions, Académie de chant grégorien    ►   
5. Sources
6. Calendars
7. Editions