- Hymnus - Christe redemptor omnium ex Patre

Academy of Gregorian Chant > Gregorian Chant repertoire Hymnus - Christe redemptor omnium ex Patre
DE    EN    FR   

Piece data

Hymnus

Title text

Christe, redemptor omnium,
ex Patre, Patris Unice,
solus ante principium
natus ineffabiliter.

Piece text

S 2
Tu lumen, tu splendor Patris,
tu spes perennis omnium,
intende quas fundunt preces
tui per orbem servuli.

Piece text

S 3
Salutis auctor, recole
quod nostri quondam corporis,
ex illibata Virgine
nascendo, formam sumpseris.

Piece text

S 4
Hic praesens testatur dies,
currens per anni circulum,
quod solus a sede Patris
mundi salus adveneris.

Piece text

S 5
Hunc caelum, terra, hunc mare,
hunc omne quod in eis est,
auctorem adventus tui
laudat exultans cantico.

Piece text

S 6
Nos quoque, qui sancto tuo
redempti sumus sanguine,
ob diem natalis tui
hymnum novum concinimus.

Piece text

S 7
Iesu, tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna saecula.

Piece data 2

1. Texts
2. Notes
Mode : 1
3. Links
4. Chant books
Antiphonale Monasticum , Moines de Solesmes, 1934 p.0238
Liber Hymnarius , 1983 p.014
5. Sources
6. Calendars
Calendarium Concilii Vaticani II
Tempus adventus   usque ad 16/12     ad Vesperas  
7. Editions