- Hymnus - Chorus novae Ierusalem

Academy of Gregorian Chant > Gregorian Chant repertoire Hymnus - Chorus novae Ierusalem
DE    EN    FR   

Piece data

Hymnus

Title text

Chorus novae Ierusalem
hymni novam dulcedinem
promat, colens cum sobriis
paschale festum gaudiis.

Piece text

S 2
Quo Christus invictus leo,
dracone surgens obruto,
dum voce viva personat,
a morte functos excitat.

Piece text

S 3
Quam devorarat improbus,
praedam refundit tartarus ;
captivitate libera
Iesum sequuntur agmina.

Piece text

S 4
Triumphat ille splendide
ex dignus amplitudine,
soli polique patriam
unam facit rem publicam.

Piece text

S 5
Ipsum canendo supplices
Regem precemur milites,
ut in suo clarissimo
nos ordinet palatio.

Piece text

S 6
Esto perenne mentibus
paschale, Iesu, gaudium,
et nos renatos gratiae
tuis triumphis aggrega.

Piece text

S 7
Iesu, tibi sit gloria,
qui morte victa praenites,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna saecula.

Piece data 2

1. Texts
2. Notes
Mode : 1
3. Links
Data on the Cantus sites    Cantus Index    Cantus Manuscript Database (Univ. of Waterloo)
4. Chant books
Liber Hymnarius , 1983 p.083
5. Sources
6. Calendars
7. Editions
Chant grégorien et musique médiévale , HUGLO, Michel, 2005 p.IV 329