- Biblische Texte - Daniel 7

Bible book

Daniel
Kapitel-Vers
 
07-09
Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit: vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda: thronus eius flammae ignis: rotae eius ignis accensus.
07-10
Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. (j) millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
 
 
Vers.  Responsorium  Fidelis sermo...Michael archangelus
07-13
Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu eius obtulerunt eum.
 
 
 
 
07-14
Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient: (k) potestas eius, potestas aeterna, quae non auferetur: et regnum eius, quod non corrumpetur.