- Biblische Texte - Weisheit 3

Bible book

Weisheit
Kapitel-Vers
 
03-01
iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Absterget Deus omnem lacrimam
03-02
visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Iustorum animae in manu…malitiae
 
 
03-03
et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Iustorum animae in manu…malitiae
 
 
03-04
et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est
 
 
 
 
 
 
Vers.  Offertorium  Iustorum animae in manu…malitiae
03-05
et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se
 
 
03-06
tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum
 
 
 
 
 
 
03-07
fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
 
 
 
 
 
 
03-08
iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum
 
 
 
 
03-09
qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius
 
 
03-13
maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum
03-15
bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae