- Biblische Texte - Psalmen 94

Psalm

Psalmen
Vers
 
01
laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
 
 
 
 
 
 
02
praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Salvatorem exspectamus
 
 
Vers. 2 Versus alleluiaticus  Venite exsultemus Domino iubilemus
03
quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
 
 
04
quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
06
venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Dies sanctificatus illuxit
07
quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Dies sanctificatus illuxit
08
hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
 
 
 
 
 
 
Vers. 3 Versus alleluiaticus  Venite exsultemus Domino iubilemus
09
sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea
10
quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde
11
et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam