- Texts of the Bible - Psalms 26

Psalm

Psalms
Verse
 
01
David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
 
 
 
 
 
 
 
 
Ps.  Introitus  Exspecta Dominum viriliter
 
 
Ps.  Introitus  Tibi dixit cor meum quaesivi
02
dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
04
unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
 
 
 
 
Vers.  Graduale  Unam petii a Domino
06
in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
07
exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
 
 
08
tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
09
ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Adiutor meus esto Deus
10
quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me
11
legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos
12
ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
 
 
13
credo videre bona Domini in terra viventium
14
expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum